monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 20, XI <<<     >>> XIII

Caput XII

1 Quod vero ait: Et descendit ignis de caelo et comedit eos; non extremum putandum est id esse supplicium, quod erit, cum dicetur: "Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum."
Tunc quippe in ignem mittentur ipsi, non ignis de caelo veniet in ipsos.
2 Hic autem bene intellegitur ignis de caelo de ipsa firmitate sanctorum, qua non cessuri sunt saevientibus, ut eorum faciant voluntatem. Firmamentum est enim caelum, cuius firmitate illi cruciabuntur ardentissimo zelo, quoniam non poterunt adtrahere in partes Antichristi sanctos Christi.
3 Et ipse erit ignis, qui comedet eos, et hoc a Deo, quia Dei munere insuperabiles fiunt sancti, unde excruciantur inimici. Sicut enim in bono positum est: "Zelus domus tuae comedit me;" ita e contrario: "Zelus occupavit plebem ineruditam, et nunc ignis contrarios comedet."
Et nunc utique, excepto scilicet ultimi illius igne iudicii.
4 Aut si eam plagam, qua percutiendi sunt ecclesiae persecutores veniente iam Christo, quos viventes inveniet super terram, quando interficiet Antichristum spiritu oris sui, ignem appellavit descendentem de caelo eosque comedentem: neque hoc ultimum supplicium erit impiorum, sed illud quod facta corporum resurrectione passuri sunt.